garganovede, il web dal Gargano, powered in S. Marco in Lamis
Stella inattivaStella inattivaStella inattivaStella inattivaStella inattiva
 

[...] Il cammino proseguì fino a Roma.

Andata: …volentes videre loca sanctorum, que sunt Ierosolimis, cum duobus memet ego Bernardus sociavi fratribus in devotione caritatis, ex quibus erat unus ex monasterio Beati Vincentii Beneventani, nomine Theudemundus, alter Hispanus, nomine Stephanus. Igitur adeuntes in Urbe pontificis Nicholai presentiam, obtinuimus cum sua benedictione necton et ausilio pergenti desideratam licentiam. Inde progressi venimus ad monte Garganum, in quo est ecclesia Sancti Michaelis sub uno lapide, super quem sunt quercus glandifere, quam videlicet archangelus ipse dicitur dedicasse. Cuius introitus est ab aquilone, et ipsa sexaginta homines potest recipere in se. Intrinsecus ergo ad orientem ipsius angeli habet imaginem; ad meridiem vero est altare; super quod sacrificium offertur, et preter id nullum munus ibi ponitur. Est autem ante ipsum altare vas quoddam suspensum, in quo mittuntur donaria, quod etiam iuxta se alia habet altaria. Cuius loci abbas vocabatur Benignatus, qui multis preerat fratribus. De monte autem Gargano abeuntes, per CL miliaria, venimus ad civitatem Sarracenorum, nomine Barrem [Bari], que dudum dicioni subiacebat Beneventanorum. Que civitas, supra mare sita, duobus est a meridie latissimis munita muris, ab aquilone vero mari prominet exposita. Hic itaque petentes principem civitatis illius, nomine Suldanum, impetravimus cum duobus epistolis omne navigandi negotium, quarum textus epistolarum principi Alexandrie necnon et Babilonie noticiam cultus nostri vel itineris exponebat. [] Exeuntes de Barre, ambulavimus ad meridiem per XC milliaria usque ad portum Tarentine civitatis, ubi invenimus naves sex, in quibus erant IX milia captivorum de Beneventanis christianis. In duobus nempe navibus, que primo exierunt Africam petentes, erant tria millia captivi, alie due post exeuntes, in Tripolim deduxerunt similiter III. Ritorno: […] Tandem exeuntes de mari, venimus ad montem Aureum, ubi est cripta habens VII altaria, habens etiam supra se silvam magnam. In quam criptam nemo potest pre obscuritate intrare, nisi cum accensis luminibus. Ibidem erat abbas dominus Valentinus. A monte Aureo venientes pervenimus Romam. Mabillon, Annales ordinis sancti Benedicti saec. III / […]. - Lutetia Parisiorum, 1672, p. 523; Itinera hierosolymitana et descriptiones Terrae Sanctae bellis sacris anteriora… / Titus Tobler et Augustus Molinier ediderunt. - Genevae, Fick, 1880. I, 2, pp. 308-320.

Hai mai visto gli ex voto di san Matteo? Conosci Giovanni Gelsomino?